OSTREA Tarentina

OSTREA Tarentina
OSTREA Tarentina
inter luxuriantis gulae irritamenta, ponit Varro apud A. Gellium l. 7. c. 16. Muraena Tartessia, aselli Pessinuntii, Ostrea Tarentina, pectunculus Chius etc. Baiana laudat ausonius ad Theonem, Ep. 7. v. 1.
Ostrea Baianis certantia, quae Medulorum
Dulcibus in stagnis reflui maris aestus opimat.
Eorum vivaria in Baiano inveniffe Sergium Oratam, scribit Plin. l. 9. c. 54. qui Brundusina quoque et Britannica ibidem commemorat. Iuvenal. Sat. 4. v. 140.
———— ——— Circeis nata forent. an
Lucrinum ad saxum, Rutupinove edita fundo,
Ostrea callebat primô deprendere morsu.
Haec senescente Lunâ tabescere, idem Gellius l. 20. c. 8. habet, communisque opinio est, LUna crescente Ostreorum, Conchyliorum Concharumque omnium corpora augeri, eâ vero decrescente, rursus minui: cuius rei causam vulgo referunt, in Lunae humiditatem, quâ radiis Solis in plenilunio percussâ, lucem inde in terram evibratam volunt esse calidum quid humido commistum atque adeo prolisicum et nutriendo idoneum. Sed Is. Voss. l. de motu Marium et Ventor. c. 16. tumorem hunc ac pinguedinem Ostreorum in ipsum maris aestum reicit: cum in multis Indiae locis, uti ad Cambaiam, Bengalam, Iavam Insul. et alibi, in Plenilunio aeque ac in Novilunio inania sint pleraque testacea, plena contra in quadraturis. Quemadmodum idem in sinu Cambaiensiac Peguano, in Lunae quadraturis, maxime maria tumere, eademque subsidere Lunâ vel plenâ, vel novâ, refert. Plura de Ostreis,. Vide apud Gerh. Ioh. Voss. de Orig. et Progr. Idol. l. 4. c. 34. ubi, praeter supra memoranta Ostreorum genera, laudat ex Xenocrate apud Oribasium, quae ad Nili ostia praecipue in Aegypro, in Epheso ad Caystri ingressum, praeterea Tarracone. Narbone, Dicaearchiae in Lucrino lacu: Chelidoniae, Leucade, Actio et LIbyco sinu crescunt: ex Clem. Alexandrino Paedag. l. 2. et Virgilio Georg. 1. Abydena: ex aliis Cyzicena, quae maiora Lucrinis, dulciora Britannicis, suaviora Getulicis, acriora Lepticis, pleniora Lucensibus, sicciora Coryphantenis, leniora Istricis, candidiora Circetensibus, vocat Plin. l. 32. c. 6. Hodie apud Belgas maximum honorem Britannicis esse addit, docetque Veteres non minus ac hodie fit, Ostrea in antecoenio inprimis edisse cruda, ex Macrobio Saturn. l. 3. c. 13. interim in deliciis magis fuisse, quam cibis, ex Seneca Ep. 108. et Cicerone l. 7. Ep. 26. Eadem carere oculis ac auditu asserit, idem Voss. l. eod. c. 12. et de gustu tactuque corum disquirit, c. sequenti. Quia vero Ostreae crudae edebantur vel hauriebantur potius, inter frigidas mensas primô locô habitae sunt. Plut. in Sympos. Quaestion. Αἱ γὰ καλούμεναι ψυχραὶ, πρότερον ὀςτρέων, ἐχίνων, ὠμῶν λαχάνων, ὥσπερ ἔλεγεν ὁ Πλάτων, ἀπ᾿ οὐρᾶς ἐπὶ ςτόμα μεταχθεῖσαι, τὴν πράτην ἀντὶ τῆς ἐχάτης ἔχουσιν. Imo quia frigidae illae mensae, quas vocabant, ostreis maxime consisterent, frigidas de ostreis absolute usurpavit Capitolin. in Gordiano Iun. c. 21. et in Maximinis, c. 4. ubi dicit, Maximinum ab oleribus semper ubstinuisse, a frigidis prope semper, nisi cum illi potandi nece Iitas esset. Nam ostrea potum provocant, ob humorem salsuginosum, quem in carne habent, teste Galenô περὶ τροφῶν δυνάμ. l. 3. Vide supra ubi de menfis Frigidis, nec non voce Melones, ubi, praeter alia, quadringenta ostrea Clod. Albinum Imperatorem comedisse vidimus. Apud Sinenses, ut et hoc addam, sub urbe Tengcheu, in provinc. Xantonia, ostrea copiosa admodum inveniuntur, helluonum delitiae. Ad Vencheu vero, in provinc. Chekiang, ostrea illa parva, quod mirabile, et alibi insolitum, aqueis in campis sata crescunt. Huius enim generis quaedam contusa guttatim per campos spargunt, veluti semina, ex quibus dein magnô numerô suavis admodum saporis ostrea prodeunt etc. Auctor Anonymus Sinae et Eur. c. 41. De garo ostreorum sonat Epigr. 28. Martial. l. 13.
Ebria Baianô fueram modo concha Lucrinô,
Nobile nunc sitio luxuriosa garum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • ELOPS — I. ELOPS Centauri proprium. II. ELOPS Graece ἔλοψ, piscis magni pretii, cum Acipensere idem esse creditus Apioni Gramm. apud Athen. l. 7. Sed eum incognitum Romanis, ait Ovid. Halieutico fragmento. v. 91. Et pretiosus Helops, nostris incognitus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MURAENA — I. MURAENA piscis priscis Romanis in deli iis, unde et Licinio Muraenae cognomen placuit. et apud Baulos, in parte Balana piscinam habuit Hortensius Orator, in qua Muraenam adeo dilexit, ut exanimatam flevisse credatur. In eadem villa, Antonia… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”